Outils :

Vous êtes ici

Notice de Quetif et Echard sur Vincent de Beauvais et le Speculum maius (1/6)

 

Jacobus Quetif et Jacobus Echard, Scriptores Ordinis Praedicatorum, I, Paris, 1719, p. 212-240.

Télécharger le document entier en version pdf (555 ko) :

 

Sommaire :

1. Biographie de Vincent de Beauvais
2. Objectifs et structure du Speculum maius
3. Le Speculum morale et son authenticité (1/2)
4. Le Speculum morale et son authenticité (2/2)
5. Versions, éditions et manuscrits des trois Specula
6. Autres Ňďuvres de Vincent de Beauvais

 

Scriptores Ordinis Prædicatorum
Jacobus Quetif et Jacobus Echard
T.1, Pars I.
To 1300 A .D.
Reprint New York
F. Vincentius Bellovacensis

F. VINCENTIUS BELLOVACENSIS vir fuit seculo XIII clarissimus, at mirum iis quæ de ejus vita et gestis habentur quantas tenebras offuderint a ducentis annis seu scriptorum ecclesiasticorum nomenclatores seu historici, quotque falsa veris paucis immiscuerint. Hæc ut ab illis secernam, tenebrasque omnes discutiam, quæ de ejus ortu, professione, officiis, dignitatibus, obitu, fama sanctitatis et eruditionis certiora in nostra dissertatione, cui titulus Sancti Thomæ summa suo auctori vindicata , ex ipsis fontibus hoc est ex ejusdem operibus pleraque, indubitatisque monimentis hausta jam edidimus, præsertim cum illius exempla fere jam distracta sint omnia, visum est hic tanquam in proprio loco repetere

1. Biographie de Vincent de Beauvais

Quantum ad ortum sic de eo lego apud S. Antoninum P. III tit. de claris ordinis Prædicatorum viris, Frater Vincentius Belvacensis, Burgundus atque Gallicus : quæ cum inter se revera pugnent, nec enim potis est eumdem in Picardia simul et in Burgundia natum, auctores hactenus maxime torserunt. Dico igitur certo fuisse Bellovacensem, Bellovacis ipsis ut verissimilius natum. Ecquis enim unde fuerit melius novit quam ipse ? At ille ubicumque de se loquitur, nullibi Burgundum, Belvacensem semper se nominat. Sic in epistola consolatoria ad S. Ludovicum regem Francorum super morte primogeniti, sic in opusculo de regalium puerorum institutione ad Margaritam reginam S. Ludovici conjugem, sic in alio de morali principis institutione, ubique F. Vincentius Belvacensis scribit, nihilque amplius. Sic eum antiqui omnes chronologi et historici, Martinus Polonus ipsi æqualis, Tholomæus de Luca, et Bernardus Guidonis ipsi suppares, Laurentius Pignon, qui suum scriptorum catalogum scribebat circa 1400, Ludovicus a Valleoleti qui suam tabulam anno 1413, appellant, nullus Burgundum. Morem autem hunc alias invaluisse nemo nescit, ut loci natalis nomen sortirentur non solum religionis votis astricti, sed et seculares, clerici maxime : sic theologiæ magistri Parisienses plerique a patria seculo XIII nominabantur, ut Petrus de Lemovicis, Henricus de Gandavo et cætera. Hinc liquido constat, quod si e Burgundia ortus fuisset Vincentius, Burgundi aut certe alicujus Burgundiæ loci agnomen illi vivo omni alio prius adhæsisset : cum igitur nunquam Burgundus, Belvacensis semper vocetur, et vivus et per 150 et amplius a morte annos, invictum proculdubio argumentum est, e Bellovacis originem duxisse.

Unde autem S. Antonino primo venerit in mentem ut Burgundum diceret, quis suspicari posset Sanctum archiepiscopum in Italia degentem vel non satis accuratam provinciarum Galli√¶ notitiam habuisse, forteque Burgundiam existimasse quam pateat latiorem, et Bellovacensem diŇďcesim in ea comprehensam, quod et innuit verborum ejus ordo ( Vincentius, inquit, Belvacensis, Burgundus, Gallicus ) ab oppido natali ad provinciam et a provincia ad regnum quasi gradu facto¬†: vel quod verisimilius ad eam illum qu√¶ suo tempore attendisse nomenclationem, non ad illam qu√¶ √¶tate Vincentii erat in usu¬†: cum igitur Antonini seculo Burgundi√¶ dux non solum utrique sic vere dict√¶, sed et plerisque Belgii provinciis imperaret, insuper et pro Francorum rege Picardiam administraret, hinc omnes qui huic principi obediebant, Belg√¶ ipsi et Picardi, Burgundi a principe denominabantur, qui mos etiamnum usurpatur¬†: quod Antonino ansam pr√¶buerit Bellovacenses tum cum scribebat, Burgundi partibus addictos, nempe ab anno 1410 ad 1440 circiter ei pro nutu obedientes, Burgundos appellare.

Quæ si non placent, erratum Antonio fatendum irrepsisse, quod deinceps pluribus allucinandi occasionem præbuit. Alii enim cum Tritemio verborum Antonini ordinem invertentes Vincentium Gallum natione Burgundum dictum Belvacensem scripserunt : alii ut repugnantiam mox obviam conciliarent, patria Burgundum, Belvacensem episcopali dignitate dixere : sic Leander Albertus et uterque Senensis Sixtus et Antonius, Altamura nostri, exteri Bergomas, Volaterranus, Miræus, Possevinus, Vossius : alii episcopali infula non insignitum certiores, natione Burgundum, Bellovacensem ex diuturna in ea civitate commoratione dictum finxere, sic Labbeus, Boulæus, Caveus, Dupinius : alii denique Burgundum non a patria, sed a familia cui nomen gentilitium Burgundio, quæ jam ea ætate floreret apud Bellovacos, et e qua ille esset oriundus, sic nuncupatum ariolantur. Quæ omnia cum non alio quam relato S. Antonini testimonio innitantur, id ne amplius fallat, Burgundi appellationem novam, antiquis plane incognitam a Vincentii titulis omnino expungas.

Jam autem ubi et qua ætate quove anno vestem Dominicanam induerit, certo haberi non potest, nec placet quod quibusdam visum est, eum ordini in ipso conventu aggregatum fuisse Bellovacensi, qui anno demum 1228 tantum positus fuit, cum Vincentium in ordine multo antiquiorem plura postea referenda suadeant. Boulæum itaque in historia universitatis Parisiensis felicius rem attigisse arbitror, qui Vincentium regnante Philippo Augusto Lutetiam ad studia venisse, et sub initia ordinis eumdem amplexatum fuisse conjicit. Enim vero indefessum quo erga literas per totam vitam exarsit amorem, etsi a natura accensum. Alibi tamen quam Parisiis excultum ac provectum credere non est : cumque tum apud nostros quam maxime florerent studia cum strictissima regularum observatione, ac confertim felicibus illis annis viri celeberrimi, theologiæ magistri, baccalaurei, canonici, archidiaconi etiam magni in domo Sanjacobea nomen darent, horum exempla secuti philosophiæ ac theologiæ auditores et ipsi ad eumdem convolabant, inter quos Vincentium jam adultum ac florentis ætatis facile numeres. Quod tamen non obstat, quin de prædicatione Bellovacensi (sic alias conventus nostri dicebantur) censeri debeat. Mos enim ille iis temporibus apud nos vigebat, ut etsi in Parisiensi Sanjacobea domo plerique recepti, ad eos tamen conventus attinerent, qui in sua patria aut jam erecti erant, aut postea erigebantur, cujus tot exempla in toto hoc opere allata sunt, ut supervacaneum sit hic amplius lectorem morari. Vincentium itaque Parisiis nostris jam ascitum, domui Bellovacensi deinde anno 1228 erigendæ ac promovendæ missum facile concesserim : forte etiam ille est F. Vincentius supprior anno 1246 ab Odone de Castroradulphi cardinali in Galliis legato cognitor lectus ac præfectus, qui simul cum Guarino archidiacono Fratrum ac Sororum Xenodochii Bellovacensis regulam conderet aut reformaret. De quo legendi Louvet Hist. Bellovac. Gallicæ P. I pag. 528 et Dacherius Spicileg. T. XII p. 68.

 

Cæterum præfecturas in ordine plures obtinuisse non crediderim, quem eo fatente literæ librique quoad vixit in totum sibi devinxerunt. Lauream in facultate Parisiensi non adeptum constat, cum in magistrorum catalogo nec a Salanhaco nec a Bernardo Guidonis recenseatur : quin tamen aliquando theologiam suis legerit non dubitandum, illaque forte sunt studia alia, quibus se ex imperio præsidis implicatum ac distentum cap. 3 prologi seu apologiæ refert, ac propterea manu notariorum, cum propria non vacaret, in scribendis libris suis uti coactum fuisse. Præcipuum tamen ad quod natura incitabatur studium, polymathia erat ac scientia universalis. Quantus librorum helluo fuerit, testatur triplex ejus speculum indubitatum ejus opus, quod etsi vastissimum, ac ex infinitorum fere auctorum, omnisque generis excerptionibus compactum, tertia tantum pars est eorum quæ paraverat, fuitque in eam ut loquitur compendiariam formam ad Fratrum preces consiliumque prælati sui redactum. Aliunde tamen ita libris legendis aut scribendis deditus, ut ab habendis concionibus non cessaret, imo exinde illi muneri aptior fieret atque paratior. Eo revera genere sic inclaruit, ut fama ejus longe lateque diffusa in aulam penetrarit. Unde sanctissimus rex Ludovicus, qui Regalismontis monasterium magnificentia plane regia construxerat, in illudque frequentius se recipiebat, eo ad se Vincentium advocarit, ut lectoris munere fungeretur. Scio plures quos rem non satis perpendisse arbitror, munus illud lectoris, de quo ille toties, sic interpretari quasi monachis illius abbatiæ Cisterciensibus, qui plus centum in ea degebant, theologiam lecturus accersitus fuerit, quod ut negare nolim ita nec ausim affirmare.

Forte enim quis contendat tum apud illos monachos theologicis studiis januam adhuc apertam non fuisse, vel si aperta jam fuerat, iis quantum a labore manuum vacabat, quoadque ipsis necessarium erat instruendis, sat præceptorum apud eos fuisse. Collationes autem iis habuisse aliquando non ibo inficias, has enim mutua caritate et a se et sibi invicem religiosi et exigebant et concedebant. Munus vero illud lectoris ad regem ipsum sanctum, familiam regiam aulamque universal spectasse potius crediderim, quod ministerium inter cætera regiæ domus etiamnum recensetur, et a viris varia perfectaque eruditione præstantibus tenetur semper ac impletur, et cujus plura quam modo sint, tum fuisse munia facile credas : adeo ut illius fuerit ad libitum regis coram eo concionari, et ad dicendum ex improviso semper paratum esse : de scientiis vel de utraque historia si quæ quærebantur prompte ac expedite respondere, in familia regia veluti mystagogum agere, libros eidem necessarios aut componere aut ab aliis compositos, qui conducerent, secernere ac præstare, aliaque hujusmodi.

Ad hoc, inquam, munus lectoris regii evocatum Vincentium plura suadent : 1 quod tum in epistola consolatoria ad sanctissimum regem super morte primogeniti, tum in opusculo de morali principis institutione eidem sancto regi ejusque genero Theobaldo Campanie comiti regique Navarræ nuncupato, et in tractatu de educatione puerorum nobilium ad reginam Margaretam, illud lectoris munus sibi vindicet ubique, ac de eo non parum gloriari videatur. Si autem ad regem ejusque aulam illud non attineret, si monachorum solum lector fuisset, quorsum illud officium regi, imo regibus ac reginæ semper ostentare, de quo in aliis suis operibus, quæ promiscue omnibus scribit, omnino silet ? 2. Munus illud lectoris juxta regis beneplacitum executum se profitetur, at verisimile non est regem monachorum illorum regimini se immiscuisse, et sane qui nec abbatem illis nominabat, sed hujus electionem liberam ipsis permittebat, putas de lectore, cui audiendo vix illis spatium erat, ipsis providendo solicitum fuisse ? 3. Postquam dixit se ad exercendum lectoris officium juxta sublimitatis regiæ beneplacitum in eo monasterio commoratum fuisse, veluti exponens modum quo illud implebat, continuo addit, et regem et familiam regiam se concionantem diligentius ac reverentius audivisse, eumdem libros suos lectitare solitum, ad comparandos scribendosque necessarios sibi codices sumtus regiæ liberalitate suppeditasse : Margaritam reginam, Philippum primogenitum, Theobaldum Navarræ regem ejus generum ad scribendum solicitius excitasse, ac opuscula quædam a se exegisse : ad id etiam potissinum laborasse se, ut de multis libris, quos aliquando legerat, colligeret ad mores principum et curialium pertinentia : quatenus speciale quid in promtu haberet, ad quod opportune posset recurrere, quando illi incumberet hujuscemodi generibus hominum, principibus, militibus, consiliariis, ministris, ac cæteris sive in curia residentibus, sive foris rempublicam administrantibus, ea quæ ad vitæ honestatem et animæ salutem spectant, unicuique prout statui suo competit, privatim vel publice suadere. Itaque regi, familiæ regiæ, ac aulæ universæ operam solum dabat. 4. Si monachorum tantum lector fuisset, intra eorum claustrum haud dubie mansisset, iisque convixisset contubernalis : at vero etsi intra fines abbatiæ, non tamen intra septa monachorum videtur habitasse, sed domum suam peculiarem palatio regio vicinam in qua resideret habuisse. Sic enim loquitur in epistola consolatoria citata : Itaque mox ut de loco sepulturæ (scilicet primogeniti regii in ecclesia monasterii illius humo mandati) ad domum nostram reversus sum et cætera quod indicat habitationem privatam non communem cum monachis. Denique dubitationem omnem tollit testimonium Bernardi Guidonis, qui Vincentium domesticum regiæ domus fuisse disertis verbis asserit, sic enim de eo inter scriptores ordinis : F. Vincentius Belvacensis scripsit epistolam consolatoriam de morte amici ad S. Ludovicum regem Franciæ super morte primogeniti sui, ut patet in ea, cujus regis fuit familiaris et domesticus quam plurimum. Qua autem ratione familiaris ac domesticus existimandus est, nisi quia in familiam regiam ascriptus erat, in eaque ministerium aliquid obtinebat ? Quodnam autem illud nisi munus lectoris, cujus toties meminit, et quo se ad regis arbitrium functum fuisse ipsimet regi non femel scribit ?

Præceptorem puerorum regiorum etiam fuisse scribit Boulæus T. III hist. univ. Paris. in catal. illust. Academiæ, sed absque vade : imo in opusculo citato de eruditione puerorum nobilium refert auctor alios a se fuisse Philippi tum primogeniti regii ejusque fratrum didascalos ut loquitor ac præceptores : quorum forte primum ac præcipuum laudat, Simonem scilicet clericum, quem dicti primogeniti principis eruditorem vocat, cujus etiam opera usus est, qui Margaritæ reginæ tractatum illum ad ejus petitionem a se compositum deferret. Ubi et addit quod licet pueri regii propter ætatem adhuc teneram, ea omnia quæ in dicto opusculo tractantur, legere aut intelligere nondum queant, inde tamen eorum magistri argumentum accipere poterunt tradendæ ipsis compositionis literariæ seu solutæ seu strictæ. Hæc autem probant Vincentium non fuisse quidem puerorum regiorum præceptorem, at ipsis præceptoribus quæ docerent aliquando saltem præstitisse ac subministrasse, tum ratione muneris quod gerebat lectoris regii, tum ex summa qua apud omnes florebat existimatione.

Ex hactenus dictis jam facilis est duplicis illius quæstionis inter auctores tantopere vexatæ solutio, Vincentius scilicet an episcopus fuerit, et quo tandem anno obierit.

Quantum ad obitum, non ante annum 1263 accidisse ex supra laudatis tribus ejus opusculis constat, quorum primum epistolam scilicet de morte Ludovici primogeniti regii die 13 januarii 1259 stylo veteri novo 1260 sepulti consolatoriam ad sanctum regem Ludovicum scripsit : secundum de puerorum nobilium eruditione ad Margaritæ reginæ principisque Philippi a fratris morte regni hæredis instantiam e majori opere secrevit, ac in lucem misit, quod proinde circa finem anni 1260, vel potius anno 1261 factum fuerit : tertium de morali principis institutione itidem a magno suo ea de re opere nondum consummato separatum sibi tandem e manibus elabi quamvis ægre passus est, Theobaldi Navarræ regis nimirum precibus, ac Ven. Humberti ordinis Prædicatorum magistri monitis ac imperio victus, quod ob eam consentiendi difficultatem edendique remoram ad annum 1262 rejicias licet, at non tardius eo quod Humbertus anno 1263 in comitiis ordinis ad pentecosten abdicaverit, ac magistratu cesserit. Ex quibus videas quantum allucinati sint a veroque aberrarint, tum noster Franciscus Garcia, qui Vincentii obitum ad annum 1240 ascripsit, tum Antonius Senensis qui ad annum 1256 solum produxit citans Massæum, quos excepere Bellarminus, Boulæus et alii, cum auctorem nostrum anno 1262 viventem ac scribentem teneamus.

Aliunde vero ultra annum 1264 vitam produxisse nullo satis firmo fundamento asseri videtur. Quod enim aiunt Vedastini monachi in prologo a se speculo magno Vincentii præfixo in edit. Duac. eum ad annum 1274 pervenire potuisse, imo et Aquinati nostro esse superstitem, cum non ob aliud ab iis astruatur, quam ut sancto doctori plagii maculam abstergant, nullius est momenti, cum illud ipsum sit quod quæritur : verisimilius quid afferri posset ex nostro Tholomæo de Luca, qui in historia sua nova ecclesiastica Vincentium sub pontificatu Gregorii X adhuc in vivis videtur indicare. Sic enim ille ad Clementem IV : Sedit annis tribus mensibus novem diebus 24, et vacavit Ecclesia annis duobus et mensibus novem. Vincentius dicit annis tribus, quod forte dicit, quia eo tempore quo Gregorius X fuit ultra mare, Ecclesia se habuit ut vacans. At Gregorius X anno tantum 1271 septemb. I electus fuit. Neque vero hic tantum Vincentium laudat Tholomæus, sed et pluries adhuc circa hæc tempora. Quod sane Tholomæi auctoris supparis et historici, ac Bellovacensem præ oculis habentis, eumque excipientis testimonium gravissimum est. Verum cum Vincentium historiam suam ultra quam modo in speculo historiali legitur, non produxisse codices manuscripti omnes fidem faciant, quæ in Innocentio IV desinit, neque ulla ejusdem ad Gregorium X usque continuatio sub nomine Vincentii hactenus visa sit, quam proculdubio si quæ ab eo prodiisset, ejus speculo historiali annexissent, nec interire posteri passi fuissent, certius videtur Tholomæum deceptum fuisse, et Vincentium hic pro Martino Polono scripsisse : hic enim posterior eadem illa habet, quæ quasi ex Vincentio narrantur in historia nova : vel forte quis jam Vincentii historiam produxerat ad Gregorium X et sequentes pontifices, quam continuationem Tholomæus laudaverit quasi Vincentii, cum tamen recentioris opus esset.

Anno itaque 1264 mortem oppetiisse Vincentium probabilius est, sicque refert Ludovicus a Valleoleti in suo scriptorum ordinis catalogo pluries in hoc opere citato et anno 1413 Parisiis in conventu S. Jacobi collecto, in quo sic habet. Sanctus Pater Frater Vincentius Belvacensis nationis Franciæ in vita et doctrina in toto orbe famosissimus et cætera obiit autem anno Domini 1264 per decem annos ante B. Thomam, et sexdecim et amplius ante B. Albertum. Quod indicat Valleoletanum id in conventu Sanjacobeo quasi traditum et a majoribus acceptum audivisse, vel etiam in tabulis seu monumentis ejusdem conventus, ut ex iis alia plura se accepisse testatur, legisse, neque enim sic de aliorum morte meminit. Ab eo autem qui in Hispaniam reversus opusculum suum secum asportarat, haud dubie excepere Ferdinandus de Castillo, et Alphonsus Fernandez, quos secuti sunt Michæl Pio, Nazarius, Joannes a S. Thoma, Labbeus, Altamura, et rectius dici agnoscit Guillelmus Cave in sua Hist. Litterar.

Eumdem annum MCCLXIV indicat quamvis obscure et ænigmatice epitaphium olim ejus tumulo insculptum, quod in antiquo codice MS Valencenis apud nostros servato legit et exscripsit Guillelmus Seguier vir curiosus et accuratus et Prædicatorum Audomarensium sodalis, non sine mendis, scriptura ob vetustatem in quibusdam vocabulis fere exesa. Hæc tamen adhuc leguntur.

Noscat qui nescit, Vincentius hic requiescit,
Qui libros egit et in unum multa redegit,
Frater famosus, humilis, pius, ac studiosus,
Corpore formosus, sapiens, ac religiosus et cætera.
Pertulit iste necem post annos mille ducentos
Sexaginta decem, sex habe, sex mihi retentos.

Versus iste ultimus ænigmaticus est, sed facile sic explicatur : E decem annis sex excipe, nam et ego sex excipio. Sicque indicatur mortuus anno MCCLXIV.

Porro hæc eadem quid de episcopali dignitate sentiendum ostendunt, ad eam scilicet illum nunquam evectum fuisse. Ubi enim et quando episcopum dicent ? Scio eum inter Bellovacenses annumerari ab Antonio Senensi, quem Miræus, Vossius aliique transcribunt, et novissime Altamura ad ejus Ecclesiæ administrationem ab Innocentio IV promotum ariolatus. At præterquam quod nec in ecclesiæ Bellovacensis monumentis ulla hujus extat memoria, nec apud Bernardum Guidonis inter episcopos ex ordine assumtos locum habet Vincentius, testis ipse est gravissimus episcopali se charactere nunquam insignitum fuisse : siquidem in tribus opusculis laudatis, quæ ad annum 1263 ad finem scilicet usque vitæ scripsit, non alios sibi arrogat titulos quam Fratris ordinis Prædicatorum et qualiscunque in monasterio Regalismontis lectoris regii. Quod illud quoque elevat, quod aliquibus placet, non Bellovacensem sed Bellovacensis suffraganeum ac episcopum in partibus fuisse : neque enim præsulem solum sese non appellat, quod proculdubio non tacuisset ob honorem gradus ecclesiastici superioris, si eo condecoratus fuisset, sed et sub magistri ordinis imperio constitutum agnoscit.

Quod autem ex Valleoletano mox referebamus, ipsum sanctum patrem vita et doctrina toto orbe famosissimum dicente, non leviter prætereundum. Quoad vitam licet id nostri non sit instituti, breviter dico omnia ejus opera pietatem spirare, ejus testari humilitatem, disciplinæ observationem, morum integritatem inter aulicos incorruptam, religionis zelum, Fratrum amorem, studium salutis animarum ardentissimum : hinc sanctissimo regi Ludovico in primis carus et familiaris, et quod in aula mirum ac rarum, reginæ, pueris regiis, regio genero Navarræ regi, universæ denique familiæ regiæ superis et imis æque gratus et acceptus. Hinc et cum sanctitatis fama decessit Bellovaci, adeo ut cum primum in claustro fuisset sepultus, inde in ecclesiam juxta majus altare ad cornu evangelii pluribus episcopis aliisque regni magnatibus præsentibus solemni pompa translatus fuerit, cujus fidem faciunt duæ quæ adhuc ibidem ad parietem visuntur picturæ.

Suite : Objectifs et structure du Speculum maius

 

haut page


© IRHT - Tous droits réservés - Mentions Légaleslogo IRHT