Outils :

Vous êtes ici

Sommaires du Speculum naturale, doctrinale et historiale dans la version Trifaria (√Čdition de Douai, 1624)

 

1. Speculum naturale

Primus liber agit de primaria mundi creatione, et primo de ipso creatore, in quo tanquam in archetypo mundus ipse ab aeterno ordinatus est, et praeconceptus. Deinde vero de prima materia, ac de angelica creatura, quae duo secundum Augustinum, ante omnem diem sunt creata. Et habet octuaginta sex capitula.

Secundus liber primo agit quidem de mundo sensibili. Et postea de opere primae diei id est, de luce corporali, et de divisione lucis a tenebris, in qua etiam intelligitur casus diaboli. Continet autem CXXXI capitula.

Tertius liber agit de opere secundae diei, de firmamento, ac de caelo multiplici. Et continet CV capitula.

Quartus liber agit de caeteris mundi partibus, hoc est de igneo spatio, ac caelo aereo, ac eius impressionibus. Habet autem capitula CXIV.

Quintus liber incipit agere de opere diei tertii. Hoc est de aquarum congegatione, et de huiusmodi elementis, scilicet aquae natura, et effectu, ac multiplici varietate. Continet autem capitula XCV.

Sextus liber agit de terrae nudatione, ac de huius elementi natura, et quorundam terrenorum corporum proprietate. Habet quoque XCII capitula.

Septimus liber agit de corporibus, quae continentur in terrae visceribus, hoc est de mineralibus, ut de metallis, et de similibus. Et habet CVI capitula.

Octavus liber agit de lapidibus diversi generis, id est de lapidibus communibus, et insignioribus. Habet autem liber iste capitula CVII.

Nonus liber incipit agere de secundo opere diei tertii. Hoc est de terrae germinatione, et agit de plantis in generali, postea de herbis communibus. Habens CLVI capitula.

Decimus liber agit de caeteris herbis, videlicet quae nascuntur in locis cultis, et in hortis, et agris. Et habet iste CLXXI capitula.

Undecimus liber agit, de his quae procedunt de herbis, scilicet seminibus, et granis, ac succis. Et habet liber iste CXXXIV capitula.

Duodecimus liber agit primo in communi de arboribus, et postmodum specialiter de arboribus communibus, videlicet sylvaticis, et agrestibus. Habet quoque CXII capitula.

Tertiusdecimus liber agit de arboribus cultis et frugiferis, et praecipue de illis quarum fructus in humanos sumuntur cibos, ut sunt amigdalus, malus, pirus, cerasus, et huiusmodi. Et habet CXV capitula.

Quartusdecimus liber agit de arborum fructibus, et succis a quibusdam earum profluentibus. Et habet liber iste CXL capitula.

Quintusdecimus liber agit de opere quartae diei, hoc est de luminaribus caeli, et signis, et temporibus, et huiusmodi. Continet autem capitula C.

Decimussextus liber agit de opere quintae diei, id est de volucribus caeli. Et habet liber iste CLXI capitula.

Decimusseptimus liber agit de piscibus, et monstris marinis. Et habet liber iste CXLVI capitula.

Decimusoctavus liber incipit agere de opere sextae diei, hoc est de animalibus terrestribus, et primo de iumentis, sive pecoribus, et armentis. Continet autem XCVIII capitula.

Decimusnonus liber agit de bestiis, et habet liber iste CXXXIX capitula.

Vicesimus liber agit de caeteris animalibus, scilicet serpentibus, et reptilibus atque vermibus. Et habet liber iste CLXXIX capitula.

Vigesimusprimus liber agit de communi natura animalium, et de singulis partibus, vel membris eorum. Habet autem liber iste LX capitula

Vigesimussecundus liber agit de nutrimento animalium, et motu, et generatione, et humiditatibus eorum. Et habet liber iste LXVIII capitula.

Vigesimustertius liber agit de hominis creatione, sive factura et primo de anima humana. Et habet liber iste LXXX capitula.

Vigesimusquartus liber agit de viribus animae, quibus corpus vegetat, et sustentat, ac tenetur in corpore, videlicet de naturali, vitali, et animali. Habet autem LXXXVIII capitula.

Vigesimusquintus liber agit de viribus animae sensibilibus, in quibus anima res sensibiles exterius, vel interius apprehendit, vel appetit, et habet CIV capitula.

Vigesimussextus liber agit principaliter de animae humanae impressione, quas suscipit abrepta quodammodo a corporis sensibus, sive dormiendo, sive vigilando, videlicet in extasim mentis excitendo. Et habet capitula CXI.

Vigesimusseptimus liber agit de viribus animae quas habet quo ad se, videlicet, quae sensum corporis excedunt, et magis appropriantur animae humanae. Et habet CIII capitula.

Vigesimusoctavus liber agit de formatione humani corporis, et eius natura. Et habet liber iste XCVI capitula.

Vigesimusnonus liber agit de universo, id est de universitate rerum in qua deus preter illa sex dierum opera, quibus in die septimo requievit, operatur multipliciter usque modo. Et habet CLXX capitula.

Tricesimus liber prosequitur de institutione naturae, praecipueque humanae, et eius primo statu, et immutatione. Nam et homo propter quem facta sunt universa, quoddam universum recte dicitur, eo quod universum creaturae genus iuxta Gregorium in ipso fit aggregatum. Et ideo microcosmus, id est minor mundus a philosophis appellatur. Et habet XCV capitula.

Trigesimusprimus liber agit de humana generatione, secundum statum culpae ac de rebus homini naturalibus, et hominum varietate. Habet CXXXII capitula.

Trigesimussecundus liber agit de locis hominis habitabilibus, ac de temporibus quibus per generationum successiones usque ad finem decurrit humanum genus. Et habet CVI capitula.

2. Speculum doctrinale

Liber primus, epilogo praemisso de lapsu hominis, agit universaliter de ipsius reparatione per doctrinam et studium philosophiae. Deinde vero propter scientiam linguae (quae prior omnium comparanda est) agit, de quorundam vocabulorum, praecipueque Latinorum, atque Grecorum plurimis ignorata significatione. Habet autem liber iste LXVIII capitula.

Liber secundus agit de arte grammatica, quae inter sermocionales scientias primum obtinet locum, utpote caeterarum omnium instrumentum, vel etiam fundamentum. Habet autem capitula CXCIII.

Liber tertius agit de logica et rhetorica et poetica. Habet autem capitula CXXXI.

Liber quartus incipit agere de practicis, sive moralibus scientiis, et agit de monastica, tanquam quae priorem locum inter has tenet, eo quod vitam propriam unumquemque componere docet. Habet autem CLXXVII capitula.

Liber quintus adhuc agit de monastica scientia, et est quasi complementum quinti libri. In illo namque generaliter agitur de moribus, vel habitibus bonis et malis, idest, de virtutibus et vitiis. In hoc autem primo quidem describuntur particulariter mores hominum, cuiusque conditionis, ac sexus, et aetatis. Postmodum autem in universali de bona et mala hominum vita. De eloquentia quoque et gloria et amicitia, ac de rebus caeteris, iuxta Tullius expetendis. Habet autem capitula CXXXIV.

Liber sextus agit de scientia oeconomica, quae merito secundum locum a monastica tenet, quia familiam propriam regere remque familiarem, sive domesticam administrare docet. Habet autem capitula CXLIX.

Liber septimus incipit agere de politica quae pertinet ad regimen civitatum. Agit itaque de civitatibus earumque rectoribus, et etiam de legibus, ac de iure multiplici, de personis publicis et privatis, de rebus quoque sacris et non sacris. Et habet capitula CLII.

Liber octavus agit de actionibus, sive de illa parte iuris, quae pertinet ad actiones. Continet ergo processum causarum ac litium et ordinem iudiciarium. Habet autem liber iste CXXX capitula.

Liber nonus agit de criminibus, sive de iudiciis criminum, quae committuntur in deum, secundum quod pertinent ad utrunque forum seculare, videlicet et ecclesiaticum. Habet autem capitula CLX.

Liber decimus agit simili modo de criminibus, quae committit homo in proximum, vel etiam in seipsum. Habet autem liber iste CLIV capitula.

Liber undecimus agit de artibus mechanicis, videlicet de lanificio, de architectura, de arte fabrili, de armatura quoque et arte militari, de arte theatrica, de navigatione et mercatura, de venatione et agricultura et alchimia. Et habet CXXXIII capitula.

Liber duodecimus agit de practica medicinae, quae et ipsa inter mechanicas reputatur eo, quod operatione manuum exercetur. Habet autem liber iste CXLVIII capitula.

Liber decimustertius incipit agere de theoricis et agit de theorica medicinae propter affinitatem suae practicae, de qua prius actum est immediate. Habet autem liber iste CLXXVI capitula.

Liber decimusquartus est quasi supplementum tredecimi. Agit enim separatim et ordinate de cunctis speciebus aegritudinum, ac signis particularibus, et causis earum. Habet autem liber iste capitula CXXXII.

Quintusdecimus liber agit de physica, idest de naturali philosophia, cuius species quaedam, sive pars est ipsa medicinae theorica. Habet autem liber iste CLXXVIII capitula.

Decimussextus liber agit de mathematica et eius speciebus, et etiam metaphysica, quae dicitur apud philosophos prima et summa philosophia. Habet autem liber iste LXXV capitula.

Decimusseptimus liber agit de illa, quae est finis omnium scientiarum, id est de theologia. Primo quidem fabulosam theologiam, qua quondam poetae usi sunt, multitudinem quoque numinum, quam nonnulli in rerum naturalium administratione posuerunt eliminando. De hinc autem ad veram theologiam ascendendo. Habet autem liber LXIV capitula.

3. Speculum historiale

Primus liber continet proemium et brevem quendam primae partis epilogum, et deinceps historiam duorum millium CCCLXXIII annorum, videlicet a generatione primi hominis, per successiones patriarcharum XII usque ad mortem Ioseph Aegypti principis et inde per annos servitutis Hebraeorum LXIV usque ad ortum Moysi legislatoris. Inter haec etiam continet divisiones terrarum et gentium per linguas, diversosque mores barbarorum, ortum idolorum et originem, lineamque successionis quorundam regnorum, ac testamenta patriarcharum. Habet autem capitula CXXXI.

Secundus liber continet historiam MXXXI annorum, scilicet ab ortu Moysi, qui populum dei de servitute Aegypti liberavit per tempora duorum eiusdem populi ducum, et successione iudicum XIIII et regum totius Israel et Iuda usque ad regnum Cyri primi Persarum regis qui etiam ipse eundem populum de captivitate babylonica relaxavit. Huic historiae inseritur cultus tabernaculi sub Moyse, templi quoque sub Salomone, et vaticinia Sibyllae, et alia plurima. Habet autem capitula CXXI.

Tertius liber continet historiam CCVI annorum, scilicet ab initio regni Cyri regis, primi Persarum, qui subversis duobus regibus Astyage, scilicet rege Medorum et Balthasare Chaldeorum, monarchiam tenuit per successiones regum Persarum XII usque ad X annum Ochi, et ortum Alexandri magni, qui et ipse, Dario filio Arsami cum regno Persarum subverso, monarchiam orientis obtinuit. Hic interseruntur gesta et dicta philosophorum praecipueque Pythagorae, Socratis, Diogenis, Democriti, Platonis, Aristotelis et aliorum plurium. Habet autem capitula XCIII.

Quartus liber continet historiam annorum videlicet XVI quibus Ochus post ortum Alexandri Magni regnavit, et XII quibus idem Alexander postea regnavit, donec accepto veneno interiit. Hic autem interseruntur flosculi quidem Apulei et Plotini, Mercurii et Epicuri philosophorum, et alia multa. Habet autem LXXI capitula.

Quintus liber continet historiam CCLXXVI annorum per tempora Ptolomaeorum Aegypti regum usque ad Iulium Caesarem, qui devicto Pompeio primus Romanorum singulare arripuit imperium. Hic interseruntur flosculi Theophrasti philosophi, et Catonis, et duorum Scipionum, Plauti quoque, et Terentii et Statii poetarum, et alia multa. Habet autem capitula CXVII.

Sextus liber continet historiam LXI annorum, per tempora duorum imperatorum, scilicet Iulii Caesaris qui fuit omnium primus, et Octaviani Augusti, sub quo natus est Dominus. Hic interseruntur flores philosophorum Tullii Ciceronis, et Valerii Maximi poetarumque Horatii et Ovidii, epilogus quoque de incarnatione Domini. Habet autem capitula CXXIX.

Septimus liber continet historiam tantum XXVII annorum per tempora similiter duorum imperatorum, videlicet Tiberii, sub quo Dominus appensus est in cruce, et Gaii Caligulae cuius scilicet libri maximam partem tenent gesta Domini Iesu et miracula beatae virginis matris eius, Mariae. Habet autem capitula CXXVI.

Octavus liber continet historiam tantummodo quattuordecim annorum, quibus imperavit Claudius, sed propter consilium hierosolymitanum, in quo legalia revocata sunt per Petrum, et Iacobum illic inseritur brevis epilogus, de cessatione legalium, et institutione novorum gratiae sacramentorum. Insuper flosculi morales Iuvenalis, ac Persii satyricorum, Lucani quoque poetae et eius patrui Senecae. Habet autem capitula CXXXVIII.

Nonus liber continet historiam XV annorum quorum XIV fere Nero regnavit, qui primus contra Christi ecclesiam adhuc novellam persecutionem excitavit. Post hunc autem Galba, et Otho, atque Vitellius, uno circiter imperaverunt anno, nec simul quidem, sed successive. Magnam huius libri partem obtinet dispersio Christi discipulorum, vitaeque et agones eorum. Sed et Quintiliani flosculi morales in eo continentur. Habet autem capitula CXXVIII.

Decimus liber continet historiam XCIII annorum, per tempora decem imperatorum, scilicet ab imperio Vespasiani, sub quo Iudaei cum Hierusalem in ultionem mortis dominicae subversi sunt, usque ad Severum pertinacem. Qui et ipse contra christianos persecutionem excitavit. Habet autem capitula CXXVII.

Undecimus liber continet historiam CCLXXVI annorum per tempora XVI imperatorum ab imperio, scilicet Severi, usque ad imperium Diocletiani, et Maximiani, qui decima persecutione concitata super omnes in christianos saevierunt. Inter haec etiam continet paucos flores Origenis, et flores Cipriani martyris. Habet autem capitula CXXIX.

Duodecimus liber continet historiam tantum viginti annorum, quibus Diocletianus et Maximianus imperaverunt, et post multas christianorum percutiones ambo simul imperium purpuramque deposuerunt. Habet autem capitula CLXI.

Tertiusdecimus liber continet historiam XXXI annorum, quibus Constantinus Magnum imperium tenuit, et anno septimo imperii pacem ecclesiis reddidit. Continet ergo finem persecutionis, et initium tranquilitatis, et inter haec etiam quorundam agones martyrum, quorum reperire non potui certitudinem temporum continet, et baptisma Constantini, et historiam concilii Nicaeni, et alia multa. Habet autem capitula CII.

Quartusdecimus liber continet historiam XLI annorum per tempora quatuor imperatorum, scilicet ab imperio Constantii haeretici, et fratrum suorum Constantini atque Constantis, usque ad mortem Valentis deo odibilis et imperium Gratiani. Inter haec autem continet gesta, et dicta sanctorum Antonii, et utriusque Macharii caeterorumque patrum Aegypti. sed et morales quosdam flosculos sacrorum doctorum illius temporis Hilarii, scilicet Athanasi, Effrem, et Basilii, Gregorii quoque nazianzeni. Habet autem capitula C.

Quintusdecimus liber nullam certi temporis continet historiam, sed gesta quorundam sanctorum confessorum, et monachorum, quorum invenire non potui certitudinem temporum, ut Barlaam, et Iosaphat Sozimae quoque, et plurium aliorum. Habet autem capitula C.

Sextusdecimus liber continet, primo quidem origines, lineasque, et successiones quorundam regnorum, quae a tempore Gratiani in chronicis incipiunt annotari. Deinde vero sex annorum tantum historiam texit, quibus Gratianus imperium tenuit. Sed maiorem partem huius libri continent flores quorundam librorum beati Hieronymi. Habet autem capitula XCVII.

Decimus septimus liber continet historiam annorum XI tantum, quibus imperavit senior Theodosius, et inter haec flores quosdam sanctorum Ambrosii, et Ioannis Chrysostomi, sed et flores Heraclidis ex libro de gestis patrum, qui dicitur Paradisus, flores quoque metricos poetarum Claudiani, et Prudentii. Habet autem capitula CVII.

Decimusoctavus liber continet historiam XIII annorum, quibus imperavit Archadius et Honorius. Inter hoc autem continet libros Dialogorum Severi, et Postumiani, et Galli, flores quoque paucos beati Augustini. Habet autem capitula XCIX.

Decimusnonus liber continet historiam annorum XIV, quibus imperavit Honorius cum fratruele suo Theodosio. Insuper et flores librorum Cassiani, de institutis monachorum, et collationibus patrum. Habet autem capitula CXXX.

Vigesimus liber continet historiam LXVIII annorum per tempora quinque imperatorum, scilicet ab imperio Theodosii iunioris, usque ad finem imperii Zenonis, et inter haec flores quorundam catholicorum, scilicet Petri Ravennatis et papae Leonis et Prosperi quoque et Fulgentii. Habet autem capitula CXI.

Vicesimusprimus liber continet historiam XXI annorum, per successionem quinque imperatorum ab imperio, scilicet Anastasii, usque ad imperium Mauricii. Cui videlicet, historiae pauca interseruntur dicta moralia quorundam sapientium, Boetii, scilicet Ennodii, Sydonii, Cassiodori et Aratoris. Habet autem capitula CXXXV.

Vicesimussecundus liber continet historiam XXIX annorum, quibus imperaverunt Mauricius et Focas. Maximam vero partem huius libri continent flores sancti Gregorii papae. Habet autem capitula CX.

Vicesimustertius liber continet historiam CLXXXIX annorum per successionem quattuordecim imperatorum, scilicet Heraclii, Constantini, Heraclonae, Contantis, qui etiam Constantinus, Constantini tertii, Iustiniani secundi, Leonis Patricii, Tiberii tertii et iterum Iustiniani, Philippi, Anastasii, Leonis tertii, Constantini quarti, Leonis quarti, Hirenae et Constantini quinti. Inter hoc autem continet multa de gestis, ac lege Machometi. Habet autem capitula CLXXVI.

Vicesimusquartus liber continet historiam CCI annorum per successiones tredecim imperatorum, scilicet Caroli Magni, Ludovici Pii, Lotharii primi, Ludovici secundi, Caroli Calvi, Caroli iunioris, Arnulphi, Ludovici tertii, Conradi primi, Henrici primi, Ottonis primi, Ottonis secundi, Ottonis tertii, et inter haec paucos flores Rabani. Habet autem capitula CVIII.

Vicesimusquintus liber continet historiam CIV annorum, per successiones quattuor imperatorum, scilicet Henrici secundi, Conradi secundi, Henrici tertii, Henrici quarti. et inter haec narrationes quasdam Petri Damiani, et flores quoque nonnullos Anselmi cantuariensis, ac Childeberti cenomanensis. Habet autem capitula CXLV.

Vicesimussextus liber continet historiam tantum viginti annorum, quibus imperavit Henricus quintus, et inter haec miracula feretri sanctae Mariae laudunensis, et miracula sancti Iacobi apostoli, floresque Hugonis parisiensis Sancti Victoris canonici. Habet autem capitula CXVIII.

Vicesimusseptimus liber continet historiam XXVI annorum, per tempora duorum imperatorum, scilicet Lotharii secundi, Conradi tertii. Inter haec flores Hugonis de Foilleto cordeiensis monachi, flores etiam Richardi parisiensis, Sancti Victoris canonici, et visionem Tundali. Habet autem capitula CXXVIII.

Vicesimusoctavus liber continet nullam historiam, sed tantum flores quorundam librorum, atque tractatuum beati Bernardi abbatis clarevallensis. Et habet capitula CXXVIII.

Vicesimusnonus liber continet historiam LVI annorum, per successiones quattuor imperatorum, videlicet Friderici primi, Henrici sexti et Philippi secundi et Ottonis quarti. Inter haec quoque continet originem ac mores et actus quosdam tartarici populi, et paucos flores opusculorum Helinandis. Habet autem capitula CXLVIII.

Tricesimus liber continet historiam XXXIV annorum, quibus imperavit Fridericus secundus. Et habet autem capitula CLII.

Tricesimusprimus liber continet historiam residi temporis, post condemnationem Friderici, et inter haec quoque nonnulla de gestis, et itinere tartaricae gentis. Habet autem capitula CXXVIII una cum additis nostri temporis.

 

 


© IRHT - Tous droits réservés - Mentions Légaleslogo IRHT